Immutatumque est cor Pharaonis, tulitque trecentos currus proprios, et trecentos ab Aegyptiis, et insecutus est eos, equites quoque duxit quinquaginta millia, et ducenta millia peditum armatorum. Levantesque oculos Hebraei, videruntque Aegyptios post se, et timuerunt valde. Neque enim fugae facultatem habebant, nec pugnare poterant, quia inermes erant, nec ibi morari propter ciborum inopiam. Cumque plurimum arguerent Moysen, dixit eis: Nolite timere, haec fecit Dominus, ut hodie videatis magnalia ejus. Ipse pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Aegyptios quos videtis nunc non videbitis in sempiternum. In Hebraeo plenius est non videbitis in sempiternum, ut nunc videtis, vivos scilicet. Et oravit Moyses ad Dominum, qui dixit: Quid clamas ad me? Eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud, ut super siccum ingrediantur filii Israel. Tollensque se angelus, qui praecedebat eos, stetit post tergum inter Aegyptios, et Israel, et erat nubes tenebrosa. Aegyptiis, sed lucida Hebraeis. Cumque extendisset Moyses manum, flavit ventus vehemens, et vertit aquam in siccum, et divisum est mare in duodecim divisiones, ut quaeque tribus per turmas suas incederet. Et advocans Moyses singulas tribus secundum ordinem nativitatis suae hortabatur eos ut ipsum praeeuntem sequerentur. Cumque timuissent intrare Ruben, Simeon et Levi, Judas primus aggressus est iter post eum, unde et ibi meruit regnum. Profecti sunt ergo per medium maris, et erat aqua quasi murus a dextris eorum, et a laeva. Quod videntes Aegyptii, vesanos judicabant eos. Sed cum viderent illos illaesos abire, ingressi sunt post eos. Jamque advenerat vigilia matutina. Et respexit Dominus super Aegyptios per columnam ignis et nubis, id est intolerabiles imbres, et gravia tonitrua, coruscationesque ac lampades infecit super eos. Unde et territi dixerunt: Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis, filii autem Israel secundum Josephum ad contrapositam venerunt terram. Hebraei vero tradunt quod, cum venissent ad extremum montis porrecti in mare, per longam maris viam eos obliquasse, et circumeundo montem ad idem littus Aegypti rediisse, quod probant sic: Natura maris est ut quod perit in eo ad proximum littus projiciat. Cum ergo male jacerent Aegyptii mortui in littore, patet quia idem erat littus ex altera montis parte. Non enim in spatio noctis, fere aequinoctialis, nec illi nec hi etiam ad medium maris transcurrissent, quia spatiosum est ibi. Cumque sic perturbarentur Aegyptii, Moyses, Domino jubente, extendit manum suam super mare, et reversae sunt aquae ad priorem locum, et operuerunt Aegyptios, nec unus quidem superfuit ex eis, et tulit Israel arma mortuorum. Moysesque Domino canticum exposuit hexametro carmine. Cantemus Domino, etc.. Quod quia prius legitur caeteris, Canticum dicitur canticorum. Nec hoc discredendum esse, dicit Josephus, cum Alexandro Macedoni et exercitui ejus Darium insequenti, mare Pamphilaeum divisum fuisse legitur, Domino jubente, qui per eum regnum Persarum delere voluit. Moratus est autem Israel juxta littus maris septem diebus, et cum tympanis, et musicis instrumentis, singulis diebus veniebant ad littus, et cantabant Domino canticum Moysi, viri seorsum, et mulieres seorsum. In cujus rei memoriam septem paschalibus diebus cantando redimus ad fontes. Et terminatur hic liber Josephi secundus.